- AMMONIA
- I.AMMONIAIuno sic dicta, i. e. arenaria, culta in Graecia ab Eleis. Pausan. Quô nomine Luna non inepte intelligitur; ut enim Iuppiter Ammon Sol erat, sic Luna Iuno Ammonia dicta videtur, quam in forma ovis cultam fuisse legimus. Vide Cael. Rhodig. l. 18. c. 38. Utriusque nomine desumptô ab Hebraeô voce Hammach, i. e. calore. Unde idola, quae in fastigiis domorum extabant, perpetuo Soli exposita, Hammanim dicta legimus, Levitic. c. 26. v. 30. Esai. c. 17. v. 8. et c. 27. v. 9. Adde quod, sicut Iuppiter Ammon cornutus pingebatur, Lucan. l. 9. v. 512.---- ---- Stat corniger illîcIuppiter:Similiter Lunae cornua affingebantur. Horat. Carm. saecul.Siderum regina bicornis audiLuna puellas.Dicitur autem cornigera Luna, ob raciorum suorum reflexionem, cornua imitantem; et quia, quemadmodum robur cornutorum animalium in cornibus est, ita Luna, ut et Sol, influentiarum suarum vim ac robur in his inferioribus, per radios suos, exserunt, etc. Vide Thom. Godwyn in Tractatu Angl. Moses and Aaron, l. 4. c. 6.II.AMMONIAmediterranea pars Libyae imo tota Lybia olim sic dicta. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.